- SABATHIUS
- SABATHIUSIudaeus, dein Episcopus haereticus. Postquam enim Iudaismum reliquit, a Martiano Novatianorum Praesule, presbyter ordinatus est: dein Iudaismum in Sectam suamintroducere conatus, Theostictô et Macariô, presbyteris in suas partes pertractis Paschatis celebrationem ad 14. diem Lunae reducere voluit: Post quae, sub praetextu purioris vitae, coetus segreges habere et schisma formare coepit, cuius ipse Episcopus fieret. A Martiano propterea reprehensus, et iurare coactus, ad Infulam se numquam adspiraturum, nihilominus fidem non servavit, sed a Sabbathianis, sectatoribus suis, Episcopus creatus est. Socr. l. 7. Baron. A. C. 39. 1. num. 17. Hodie autem Sabbathiani, vel Sabbatharii dicuntur, qui, diem septimum hebdomadis colendô, Iudaizant. Sander. har. 195. Florimund. l. 2. c. 15 n. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.